2011-04-29

Regina caeli, laetare

Regina caeli, laetare, alleluia:
R. Quia quem meruisti portare, alleluia,
V. Resurrexit sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia,
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.





1 komentaras:

mingas rašė...

DIDELIS ŠVENTAS MŪSŲ TIKĖJIMAS,MUMS JAU MIRTIS NEBAISI.MUMS JI TIK AMŽINO GROŽIO SPINDĖJIMAS-MES PRISIKELSIM VISI.