Magníficat † * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respexit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
Suscépit Ísrael puerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locutus est ad patres nostros: * Ábraham, et semini eius in sæcula.
Glória Patri et Filio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
No comments:
Post a Comment